PHRIAPITUS

PHRIAPITUS
PHRIAPITUS
Rex Parthorum tertius, memoratur Livio, l. 41. c. 5. ubi libri praeferunt Panpatius, vel Phrtapatius, vel Pricipatius, pro Phriapitus, quod et uni e maioribus Arsacidarum nomen fuisse, discimus ex Arriani Parthicis apud Photium, ubi Arsacem et Teridatem fratres Arsacidas, τοῦ τἱοῦ Ἀρσάκου τοῦ Φριαπίτου ἀπογόνους, Phrtapiti, Arsace geniti, nepotes, Phereclem, ab Antiocho cognomine Deo Macedoniae praefectum, quod alteri fratrum exsecrabilem vim ivisset illatum, e medio sustulisse, atque, re cum quinque aliis commununicatâ, gentem Macedonum ad defectionem impulisse, et in patria sua imperiô arreptô, ad magnam amplitudinem fuisse provectos, refert. Nisi malis legere Parapitus: nam Parapita Persicum mulieris nomen, apud Xenophontem, qui filium fuisse ait Pharnabazo ἐκ τῆς Παραπίτας, Histor. l. 4. Vide Io. Frid. Gronov. Observation. l. 4. c. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”